- TROCHILUS
- I.TROCHILUSSolino avis parvula: ea reduvias escarum dum affectas, os beluae huiusce (Crocodili) paulatim scalpit et — aditum sibi in usque fauces facit. Quod ichneumon conspitatus penetrat belluam etc. c. 32. ad quod Salmas. vide, ubi non quemvis trochilium id facere, sed qui dicitur κλαδαρόρυγχος; nec avem ἔνυδρον, fluvialem, sed πάρυδρον, aquae amantem, esse, inter alia docet.II.TROCHILUSprimus in honorem Iunonis, ut Romulus in Martis, iunxisse quadrigam dicitur, Euseb. in Chron. et Freculphus tom. 1. Chron. l. 2. c. 6. Quod tamen Ado Viennensis Procido, sub principium Atheniensium, nisi forte mendum sit: Fr. Laziardus Triptolemo: Virgilius Erichthonio: non pauci Oenomao tribuunt. Certabatur quadrigis in ludis Circensibus olim apud Roman. ad imitationem Olympicorum apud Graecos, uti enim Lunae biga, ita Soli, cui Circus erat sacer, quadriga consecrata fuit. Quadrigas tigribus iunctas discimus ex Aelio Lampridio, in Heliogabalo, c. 28. quas ravas a colore optimo sensu dictas quis inficietut? Communiter autem equi adhibiti, qui petebantur vel e Sicilia vel e Cappadocia: colores quatuor notabiles, prasinus, venetus, roseus, albus, de quibus vide Tertullian. l. de Spectac. c. 9. Unde etiam totidem factiones ortae, nisi quod pannum purpureum Domitianus addidit, Sueton. in eo, c. 7. His sui Medici, sui Procuratores erant. Vide Thom. Dempster. Antiq. Rom. l. 5. paral. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.